17 Expandit Sion manus suas ;non est qui consoletur eam.Mandavit Dominus adversum Jacobin circuitu ejus hostes ejus ;facta est Jerusalemquasi polluta menstruis inter eos.
18 Justus est Dominus,quia os ejus ad iracundiam provocavi.Audite, obsecro, universi populi,et videte dolorem meum :virgines meæ et juvenes mei abieruntin captivitatem.
19 Vocavi amicos meos,et ipsi deceperunt me ;sacerdotes mei et senes meiin urbe consumpti sunt,quia quæsierunt cibum sibiut refocillarent animam suam.
20 Vide, Domine, quoniam tribulor :conturbatus est venter meus,subversum est cor meum in memetipsa,quoniam amaritudine plena sum.Foris interfecit gladius,et domi mors similis est.
21 Audierunt quia ingemisco ego,et non est qui consoletur me ;omnes inimici mei audierunt malum meum,lætati sunt quoniam tu fecisti :adduxisti diem consolationis,et fient similes mei.
22 Ingrediatur omne malum eorum coram te :et vindemia eos, sicut vindemiasti mepropter omnes iniquitates meas :multi enim gemitus mei,et cor meum mœrens.