3 Migravit Judas propter afflictionem,et multitudinem servitutis ;habitavit inter gentes,nec invenit requiem :omnes persecutores ejus apprehenderunt eaminter angustias.
4 Viæ Sion lugent, eo quod non sintqui veniant ad solemnitatem :omnes portæ ejus destructæ,sacerdotes ejus gementes ;virgines ejus squalidæ,et ipsa oppressa amaritudine.
5 Facti sunt hostes ejus in capite ;inimici ejus locupletati sunt :quia Dominus locutus est super eampropter multitudinem iniquitatum ejus.Parvuli ejus ducti sunt in captivitatemante faciem tribulantis.
6 Et egressus est a filia Sionomnis decor ejus ;facti sunt principes ejus velut arietesnon invenientes pascua,et abierunt absque fortitudineante faciem subsequentis.
7 Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,et prævaricationis,omnium desiderabilium suorum,quæ habuerat a diebus antiquis,cum caderet populus ejus in manu hostili,et non esset auxiliator :viderunt eam hostes,et deriserunt sabbata ejus.
8 Peccatum peccavit Jerusalem,propterea instabilis facta est ;omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,quia viderunt ignominiam ejus :ipsa autem gemensconversa est retrorsum.
9 Sordes ejus in pedibus ejus,nec recordata est finis sui ;deposita est vehementer,non habens consolatorem.Vide, Domine, afflictionem meam,quoniam erectus est inimicus.