8 Peccatum peccavit Jerusalem,propterea instabilis facta est ;omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,quia viderunt ignominiam ejus :ipsa autem gemensconversa est retrorsum.
9 Sordes ejus in pedibus ejus,nec recordata est finis sui ;deposita est vehementer,non habens consolatorem.Vide, Domine, afflictionem meam,quoniam erectus est inimicus.
10 Manum suam misit hostisad omnia desiderabilia ejus,quia vidit gentesingressas sanctuarium suum,de quibus præceperasne intrarent in ecclesiam tuam.
11 Omnis populus ejus gemens,et quærens panem ;dederunt pretiosa quæque pro ciboad refocillandam animam.Vide, Domine, et consideraquoniam facta sum vilis !
12 O vos omnes qui transitis per viam,attendite, et videtesi est dolor sicut dolor meus !quoniam vindemiavit me,ut locutus est Dominus,in die iræ furoris sui.
13 De excelso misit ignem in ossibus meis,et erudivit me :expandit rete pedibus meis,convertit me retrorsum ;posuit me desolatam,tota die mœrore confectam.
14 Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;in manu ejus convolutæ sunt,et impositæ collo meo.Infirmata est virtus mea :dedit me Dominus in manude qua non potero surgere.