11 Defecerunt præ lacrimis oculi mei,conturbata sunt viscera mea ;effusum est in terra jecur meumsuper contritione filiæ populi mei,cum deficeret parvulus et lactensin plateis oppidi.
12 Matribus suis dixerunt :Ubi est triticum et vinum ?cum deficerent quasi vulneratiin plateis civitatis,cum exhalarent animas suasin sinu matrum suarum.
13 Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,filia Jerusalem ?cui exæquabo te, et consolabor te,virgo, filia Sion ?magna est enim velut mare contritio tua :quis medebitur tui ?
14 Prophetæ tui viderunt tibifalsa et stulta ;nec aperiebant iniquitatem tuam,ut te ad pœnitentiam provocarent ;viderunt autem tibi assumptiones falsas,et ejectiones.
15 Plauserunt super te manibusomnes transeuntes per viam ;sibilaverunt et moverunt caput suumsuper filiam Jerusalem :Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,gaudium universæ terræ ?
16 Aperuerunt super te os suumomnes inimici tui :sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,et dixerunt : Devorabimus :en ista est dies quam exspectabamus ;invenimus, vidimus.
17 Fecit Dominus quæ cogitavit ;complevit sermonem suum,quem præceperat a diebus antiquis :destruxit, et non pepercit,et lætificavit super te inimicum,et exaltavit cornu hostium tuorum.