13 Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,filia Jerusalem ?cui exæquabo te, et consolabor te,virgo, filia Sion ?magna est enim velut mare contritio tua :quis medebitur tui ?
14 Prophetæ tui viderunt tibifalsa et stulta ;nec aperiebant iniquitatem tuam,ut te ad pœnitentiam provocarent ;viderunt autem tibi assumptiones falsas,et ejectiones.
15 Plauserunt super te manibusomnes transeuntes per viam ;sibilaverunt et moverunt caput suumsuper filiam Jerusalem :Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,gaudium universæ terræ ?
16 Aperuerunt super te os suumomnes inimici tui :sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,et dixerunt : Devorabimus :en ista est dies quam exspectabamus ;invenimus, vidimus.
17 Fecit Dominus quæ cogitavit ;complevit sermonem suum,quem præceperat a diebus antiquis :destruxit, et non pepercit,et lætificavit super te inimicum,et exaltavit cornu hostium tuorum.
18 Clamavit cor eorum ad Dominumsuper muros filiæ Sion :Deduc quasi torrentem lacrimasper diem et noctem ;non des requiem tibi,neque taceat pupilla oculi tui.
19 Consurge, lauda in nocte,in principio vigiliarum ;effunde sicut aquam cor tuumante conspectum Domini :leva ad eum manus tuaspro anima parvulorum tuorum,qui defecerunt in famein capite omnium compitorum.