17 Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostriad auxilium nostrum vanum ;cum respiceremus attenti ad gentemquæ salvare non poterat.
18 Lubricaverunt vestigia nostrain itinere platearum nostrarum ;appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,quia venit finis noster.
19 Velociores fuerunt persecutores nostriaquilis cæli ;super montes persecuti sunt nos,in deserto insidiati sunt nobis.
20 Spiritus oris nostri, christus Dominus,captus est in peccatis nostris,cui diximus : In umbra tuavivemus in gentibus.
21 Gaude et lætare, filia Edom,quæ habitas in terra Hus !ad te quoque perveniet calix : inebriaberis,atque nudaberis.
22 Completa est iniquitas tua, filia Sion :non addet ultra ut transmigret te.Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ;discooperuit peccata tua.