15 Defecit gaudium cordis nostri ;versus est in luctum chorus noster.
16 Cecidit corona capitis nostri :væ nobis, quia peccavimus !
17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ;ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18 propter montem Sion quia disperiit ;vulpes ambulaverunt in eo.
19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis,solium tuum in generationem et generationem.
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,derelinques nos in longitudine dierum ?
21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;innova dies nostros, sicut a principio.