12 Et dux qui est in medio eorum,in humeris portabitur ; in caligine egredietur :parietem perfodient, ut educant eum ;facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
13 Et extendam rete meum super eum,et capietur in sagena mea :et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum,et ipsam non videbit :ibique morietur.
14 Et omnes qui circa eum sunt,præsidium ejus, et agmina ejus,dispergam in omnem ventum,et gladium evaginabo post eos.
15 Et scient quia ego Dominus,quando dispersero illos in gentibus,et disseminavero eos in terris.
16 Et relinquam ex eis viros paucosa gladio, et fame, et pestilentia,ut enarrent omnia scelera eorumin gentibus ad quas ingredientur,et scient quia ego Dominus.
17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.