1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,ex omnibus lignis nemorumquæ sunt inter ligna silvarum ?
3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,aut fabricabitur de ea paxillusut dependeat in eo quodcumque vas ?
4 Ecce igni datum est in escam :utramque partem ejus consumpsit ignis,et medietas ejus redacta est in favillam :numquid utile erit ad opus ?
5 Etiam cum esset integrum,non erat aptum ad opus :quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,nihil ex eo fiet operis ?
6 Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,quod dedi igni ad devorandum,sic tradam habitatores Jerusalem.
7 Et ponam faciem meam in eos :de igne egredientur,et ignis consumet eos :et scietis quia ego Dominus,cum posuero faciem meam in eos,
8 et dedero terram inviam et desolatam,eo quod prævaricatores extiterint,dicit Dominus Deus.