Ezechielis

Chapters 35

Vulgata Latina

1  Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2  Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi : 3  Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, mons Seir :et extendam manum meam super te,et dabo te desolatum atque desertum. 4  Urbes tuas demoliar,et tu desertus eris :et scies quia ego Dominus. 5  Eo quod fueris inimicus sempiternus,et concluseris filios Israël in manus gladiiin tempore afflictionis eorum,in tempore iniquitatis extremæ : 6  propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quoniam sanguini tradam te,et sanguis te persequetur :et cum sanguinem oderis,sanguis persequetur te. 7  Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,et auferam de eo euntem et redeuntem. 8  Et implebo montes ejus occisorum suorum :in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,interfecti gladio cadent. 9  In solitudines sempiternas tradam te,et civitates tuæ non habitabuntur :et scietis quia ego Dominus Deus. 10  Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,et hæreditate possidebo eas,cum Dominus esset ibi : 11  propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,quem fecisti odio habens eos :et notus efficiar per eos, cum te judicavero. 12  Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tuaquæ locutus es de montibus Israël, dicens :Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt. 13  Et insurrexistis super me ore vestro,et derogastis adversum me verba vestra :ego audivi. 14  Hæc dicit Dominus Deus :Lætante universa terra,in solitudinem te redigam : 15  sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israëleo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi :dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis :et scient quia ego Dominus.