14 Et omnes qui circa eum sunt,præsidium ejus, et agmina ejus,dispergam in omnem ventum,et gladium evaginabo post eos.
15 Et scient quia ego Dominus,quando dispersero illos in gentibus,et disseminavero eos in terris.
16 Et relinquam ex eis viros paucosa gladio, et fame, et pestilentia,ut enarrent omnia scelera eorumin gentibus ad quas ingredientur,et scient quia ego Dominus.
17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.
19 Et dices ad populum terræ :Hæc dicit Dominus Deusad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël :Panem suum in sollicitudine comedent,et aquam suam in desolatione bibent :ut desoletur terra a multitudine sua,propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt,terraque deserta,et scietis quia ego Dominus.