20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt,terraque deserta,et scietis quia ego Dominus.
21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
22 Fili hominis, quod est proverbium istudvobis in terra Israël, dicentium :In longum differentur dies,et peribit omnis visio ?
23 Ideo dic ad eos :Hæc dicit Dominus Deus :Quiescere faciam proverbium istud,neque vulgo dicetur ultra in Israël :et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,et sermo omnis visionis.
24 Non enim erit ultra omnis visio cassa,neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :
25 quia ego Dominus loquar,et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,et non prolongabitur amplius :sed in diebus vestris, domus exasperans,loquar verbum, et faciam illud,dicit Dominus Deus.
26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :