6 In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus :Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.
11 Dic : Ego portentum vestrum :quomodo feci, sic fiet illis :in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
12 Et dux qui est in medio eorum,in humeris portabitur ; in caligine egredietur :parietem perfodient, ut educant eum ;facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.