15 Et complebo indignationem meam in pariete,et in his qui liniunt eum absque temperamento :dicamque vobis : Non est paries,et non sunt qui liniunt eum :
16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem,et vident ei visionem pacis, et non est pax,ait Dominus Deus.
17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,
18 et dic : Hæc dicit Dominus Deus :Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus,et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatisad capiendas animas :et cum caperent animas populi mei,vivificabant animas eorum !
19 Et violabant me ad populum meumpropter pugillum hordei, et fragmen panis,ut interficerent animas quæ non moriuntur,et vivificarent animas quæ non vivunt,mentientes populo meo credenti mendaciis.
20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad pulvillos vestros,quibus vos capitis animas volantes :et dirumpam eos de brachiis vestris,et dimittam animas quas vos capitis,animas ad volandum.
21 Et dirumpam cervicalia vestra,et liberabo populum meum de manu vestra,neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum :et scietis quia ego Dominus.