20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad pulvillos vestros,quibus vos capitis animas volantes :et dirumpam eos de brachiis vestris,et dimittam animas quas vos capitis,animas ad volandum.
21 Et dirumpam cervicalia vestra,et liberabo populum meum de manu vestra,neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum :et scietis quia ego Dominus.
22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter,quem ego non contristavi,et confortastis manus impii,ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :
23 propterea vana non videbitis,et divinationes non divinabitis amplius,et eruam populum meum de manu vestra :et scietis quia ego Dominus.