5 Non ascendistis ex adverso,neque opposuistis murum pro domo Israël,ut staretis in prælio in die Domini.
6 Vident vana, et divinant mendacium,dicentes : Ait Dominus,cum Dominus non miserit eos :et perseveraverunt confirmare sermonem.
7 Numquid non visionem cassam vidistis,et divinationem mendacem locuti estis,et dicitis : Ait Dominus,cum ego non sim locutus ?
8 Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium,ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
9 Et erit manus mea super prophetasqui vident vana, et divinant mendacium :in consilio populi mei non erunt,et in scriptura domus Israël non scribentur,nec in terram Israël ingredientur,et scietis quia ego Dominus Deus :
10 eo quod deceperint populum meum,dicentes : Pax, et non est pax :et ipse ædificabat parietem,illi autem liniebant eum luto absque paleis.
11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit :erit enim imber inundans,et dabo lapides prægrandes desuper irruentes,et ventum procellæ dissipantem.