10 Et portabunt iniquitatem suam : juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetæ erit :
11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis prævaricationibus suis : sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.
12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
13 Fili hominis, terra cum peccaverit mihi,ut prævaricetur prævaricans,extendam manum meam super eam,et conteram virgam panis ejus,et immittam in eam famem,et interficiam de ea hominem et jumentum.
14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus,Noë, Daniel, et Job,ipsi justitia sua liberabunt animas suas,ait Dominus exercituum.
15 Quod si et bestias pessimas induxero super terramut vastem eam, et fuerit invia,eo quod non sit pertransiens propter bestias :
16 tres viri isti si fuerint in ea,vivo ego, dicit Dominus Deus,quia nec filios nec filias liberabunt,sed ipsi soli liberabuntur,terra autem desolabitur.