16 tres viri isti si fuerint in ea,vivo ego, dicit Dominus Deus,quia nec filios nec filias liberabunt,sed ipsi soli liberabuntur,terra autem desolabitur.
17 Vel si gladium induxero super terram illam,et dixero gladio : Transi per terram :et interfecero de ea hominem et jumentum,
18 et tres viri isti fuerint in medio ejus :vivo ego, dicit Dominus Deus,non liberabunt filios neque filias,sed ipsi soli liberabuntur.
19 Si autem et pestilentiam immisero super terram illam,et effudero indignationem meam super eam in sanguine,ut auferam ex ea hominem et jumentum,
20 et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus :vivo ego, dicit Dominus Deus,quia filium et filiam non liberabunt,sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.
21 Quoniam hæc dicit Dominus Deus :Quod etsi quatuor judicia mea pessima,gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam,immisero in Jerusalem,ut interficiam de ea hominem et pecus,
22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias :ecce ipsi ingredientur ad vos,et videbitis viam eorum et adinventiones eorum,et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem,in omnibus quæ importavi super eam.