11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum :
12 et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.
13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus : similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo : et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
16 Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.
17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quæ dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.