5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.
8 Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi.
9 Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris : et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.