28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis : viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suæ, et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ, et libaverunt libationes suas.
29 Et dixi ad eos : Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem.
30 Propterea dic ad domum Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini :
31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie : et ego respondebo vobis, domus Israël ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
32 Neque cogitatio mentis vestræ fiet, dicentium : Erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ, ut colamus ligna et lapides.
33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
34 Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis : in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.