9 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti.
10 Ejeci ergo eos de terra Ægypti, et eduxi eos in desertum.
11 Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis.
12 Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
13 Et irritaverunt me domus Israël in deserto : in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos :
14 et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
15 Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, præcipuam terrarum omnium :