2 Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem,et stilla ad sanctuaria,et propheta contra humum Israël.
3 Et dices terræ Israël :Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te,et ejiciam gladium meum de vagina sua,et occidam in te justum et impium.
4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium,idcirco egredietur gladius meus de vagina suaad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus,eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum,et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ?dices : Pro auditu :quia venit, et tabescet omne cor,et dissolventur universæ manus,et infirmabitur omnis spiritus,et per cuncta genua fluent aquæ :ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :