9 Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
10 ut cædat victimas, exacutus est :ut splendeat, limatus est :qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu :iste exacutus est gladius, et iste limatus est,ut sit in manu interficientis.
12 Clama et ulula, fili hominis,quia hic factus est in populo meo,hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant :gladio traditi sunt cum populo meo :idcirco plaude super femur,
13 quia probatus est :et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit,dicit Dominus Deus.
14 Tu ergo, fili hominis, propheta,et percute manu ad manum :et duplicetur gladius,ac triplicetur gladius interfectorum :hic est gladius occisionis magnæ,qui obstupescere eos facit
15 et corde tabescere,et multiplicat ruinas.In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti,et limati ad fulgendum,amicti ad cædem.