15 et accinctos balteis renes,et tiaras tinctas in capitibus eorum,formam ducum omnium,similitudinem filiorum Babylonis,terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,
16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,et misit nuntios ad eos in Chaldæam.
17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,polluerunt eam stupris suis :et polluta est ab eis,et saturata est anima ejus ab illis.
18 Denudavit quoque fornicationes suas,et discooperuit ignominiam suam :et recessit anima mea ab ea,sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
19 multiplicavit enim fornicationes suas,recordans dies adolescentiæ suæ,quibus fornicata est in terra Ægypti.
20 Et insanivit libidine super concubitum eorum,quorum carnes sunt ut carnes asinorum,et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.