19 multiplicavit enim fornicationes suas,recordans dies adolescentiæ suæ,quibus fornicata est in terra Ægypti.
20 Et insanivit libidine super concubitum eorum,quorum carnes sunt ut carnes asinorum,et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.
22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,de quibus satiata est anima tua,et congregabo eos adversum te in circuitu :
23 filios Babylonis, et universos Chaldæos,nobiles, tyrannosque, et principes,omnes filios Assyriorum,juvenes forma egregia,duces et magistratus universos,principes principum, et nominatos ascensores equorum :
24 et venient super te instructi curru et rota,multitudo populorum :lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique :et dabo coram eis judicium,et judicabunt te judiciis suis.
25 Et ponam zelum meum in te,quem exercent tecum in furore :nasum tuum et aures tuas præcident,et quæ remanserint, gladio concident.Ipsi filios tuos et filias tuas capient,et novissimum tuum devorabitur igni :