32 Hæc dicit Dominus Deus :Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum :eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
33 Ebrietate et dolore repleberis :calice mœroris et tristitiæ,calice sororis tuæ Samariæ.
34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces :et fragmenta ejus devorabis,et ubera tua lacerabis,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
35 Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quia oblita es mei,et projecisti me post corpus tuum,tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.
36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,et annuntias eis scelera earum ?
37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum,et cum idolis suis fornicatæ sunt :insuper et filios suos quos genuerunt mihi,obtulerunt eis ad devorandum.
38 Sed et hoc fecerunt mihi :polluerunt sanctuarium meum in die illa,et sabbata mea profanaverunt.