33 Ebrietate et dolore repleberis :calice mœroris et tristitiæ,calice sororis tuæ Samariæ.
34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces :et fragmenta ejus devorabis,et ubera tua lacerabis,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
35 Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quia oblita es mei,et projecisti me post corpus tuum,tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.
36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,et annuntias eis scelera earum ?
37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum,et cum idolis suis fornicatæ sunt :insuper et filios suos quos genuerunt mihi,obtulerunt eis ad devorandum.
38 Sed et hoc fecerunt mihi :polluerunt sanctuarium meum in die illa,et sabbata mea profanaverunt.
39 Cumque immolarent filios suos idolis suis,et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.