39 Cumque immolarent filios suos idolis suis,et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.
40 Miserunt ad viros venientes de longe,ad quos nuntium miserant :itaque ecce venerunt quibus te lavisti,et circumlinisti stibio oculos tuos,et ornata es mundo muliebri.
41 Sedisti in lecto pulcherrimo,et mensa ornata est ante te :thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,et veniebant de deserto,posuerunt armillas in manibus eorum,et coronas speciosas in capitibus eorum.
43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.
44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem :sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
45 Viri ergo justi sunt :hi judicabunt eas judicio adulterarum,et judicio effundentium sanguinem :quia adulteræ sunt,et sanguis in manibus earum.