41 Sedisti in lecto pulcherrimo,et mensa ornata est ante te :thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,et veniebant de deserto,posuerunt armillas in manibus eorum,et coronas speciosas in capitibus eorum.
43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.
44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem :sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
45 Viri ergo justi sunt :hi judicabunt eas judicio adulterarum,et judicio effundentium sanguinem :quia adulteræ sunt,et sanguis in manibus earum.
46 Hæc enim dicit Dominus Deus :Adduc ad eas multitudinem,et trade eas in tumultum et in rapinam.
47 Et lapidentur lapidibus populorum,et confodiantur gladiis eorum :filios et filias earum interficient,et domos earum igne succendent.