5 Fornicata est igitur super me Oolla,et insanivit in amatores suos,in Assyrios propinquantes,
6 vestitos hyacintho,principes et magistratus,juvenes cupidinis,universos equites, ascensores equorum.
7 Et dedit fornicationes suas super eos electos,filios Assyriorum universos :et in omnibus in quos insanivit,in immunditiis eorum polluta est.
8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit :nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,et effuderunt fornicationem suam super eam.
9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,in manus filiorum Assur,super quorum insanivit libidine.
10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,filios et filias ejus tulerunt,et ipsam occiderunt gladio :et factæ sunt famosæ mulieres,et judicia perpetraverunt in ea.
11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,plus quam illa insanivit libidine,et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :