1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei.Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dixisti : Euge, euge,super sanctuarium meum, quia pollutum est ;et super terram Israël, quoniam desolata est ;et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem :et collocabunt caulas suas in te,et ponent in te tentoria sua :ipsi comedent fruges tuas,et ipsi bibent lac tuum.
5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,et filios Ammon in cubile pecorum :et scietis quia ego Dominus.
6 Quia hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te,et tradam te in direptionem gentium,et interficiam te de populis,et perdam de terris, et conteram :et scies quia ego Dominus.