14 Et dabo ultionem meam super Idumæamper manum populi mei Israël :et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,et scient vindictam meam,dicit Dominus Deus.
15 Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam,et ulti se sunt toto animo,interficientes, et implentes inimicitias veteres,
16 propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,et interficiam interfectores,et perdam reliquias maritimæ regionis,
17 faciamque in eis ultiones magnas,arguens in furore :et scient quia ego Dominus,cum dedero vindictam meam super eos.