5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,et filios Ammon in cubile pecorum :et scietis quia ego Dominus.
6 Quia hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te,et tradam te in direptionem gentium,et interficiam te de populis,et perdam de terris, et conteram :et scies quia ego Dominus.
8 Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dixerunt Moab et Seir :Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
10 filiis orientis cum filiis Ammon,et dabo eam in hæreditatem,ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
11 Et in Moab faciam judicia,et scient quia ego Dominus.