7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te,et tradam te in direptionem gentium,et interficiam te de populis,et perdam de terris, et conteram :et scies quia ego Dominus.
8 Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dixerunt Moab et Seir :Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
10 filiis orientis cum filiis Ammon,et dabo eam in hæreditatem,ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
11 Et in Moab faciam judicia,et scient quia ego Dominus.
12 Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,peccavitque delinquens,et vindictam expetivit de eis :
13 idcirco hæc dicit Dominus Deus :Extendam manum meam super Idumæam,et auferam de ea hominem et jumentum,et faciam eam desertam ab austro :et qui sunt in Dedan, gladio cadent.