1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :Euge, confractæ sunt portæ populorum,conversa est ad me :implebor ; deserta est :
3 propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans.
4 Et dissipabunt muros Tyri,et destruent turres ejus :et radam pulverem ejus de ea,et dabo eam in limpidissimam petram.
5 Siccatio sagenarum erit in medio maris,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :et erit in direptionem gentibus.
6 Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,gladio interficientur :et scient quia ego Dominus.