13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum :et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
14 Et dabo te in limpidissimam petram,siccatio sagenarum eris,nec ædificaberis ultra,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro :Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,et gemitu interfectorum tuorum,cum occisi fuerint in medio tui,commovebuntur insulæ ?
16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,et auferent exuvias suas,et vestimenta sua varia abjicient,et induentur stupore :in terra sedebunt,et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi :Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,quos formidabant universi ?
18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,et turbabuntur insulæ in mari,eo quod nullus egrediatur ex te.
19 Quia hæc dicit Dominus Deus :Cum dedero te urbem desolatam,sicut civitates quæ non habitantur ;et adduxero super te abyssum,et operuerint te aquæ multæ ;