3 propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans.
4 Et dissipabunt muros Tyri,et destruent turres ejus :et radam pulverem ejus de ea,et dabo eam in limpidissimam petram.
5 Siccatio sagenarum erit in medio maris,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :et erit in direptionem gentibus.
6 Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,gladio interficientur :et scient quia ego Dominus.
7 Quia hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego adducam ad TyrumNabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,regem regum,cum equis, et curribus, et equitibus,et cœtu, populoque magno.
8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,et circumdabit te munitionibus,et comportabit aggerem in gyro,et elevabit contra te clypeum :
9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos,et turres tuas destruet in armatura sua.