19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te :nihili factus es, et non eris in perpetuum.
20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
22 et dices : Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, Sidon,et glorificabor in medio tui :et scient quia ego Dominus,cum fecero in ea judicia,et sanctificatus fuero in ea.
23 Et immittam ei pestilentiam,et sanguinem in plateis ejus :et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,et scient quia ego Dominus.
24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis,et spina dolorem inferens undiqueper circuitum eorum qui adversantur eis :et scient quia ego Dominus Deus.
25 Hæc dicit Dominus Deus :Quando congregavero domum Israëlde populis in quibus dispersi sunt,sanctificabor in eis coram gentibus :et habitabunt in terra sua,quam dedi servo meo Jacob :