21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
22 et dices : Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, Sidon,et glorificabor in medio tui :et scient quia ego Dominus,cum fecero in ea judicia,et sanctificatus fuero in ea.
23 Et immittam ei pestilentiam,et sanguinem in plateis ejus :et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,et scient quia ego Dominus.
24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis,et spina dolorem inferens undiqueper circuitum eorum qui adversantur eis :et scient quia ego Dominus Deus.
25 Hæc dicit Dominus Deus :Quando congregavero domum Israëlde populis in quibus dispersi sunt,sanctificabor in eis coram gentibus :et habitabunt in terra sua,quam dedi servo meo Jacob :
26 et habitabunt in ea securi,et ædificabunt domos, et plantabunt vineas,et habitabunt confidenter,cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum :et scient quia ego Dominus Deus eorum.