5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël :
6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te :
7 domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.
8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum :
9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
10 Et dixit ad me : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi :
11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos : et dices eis : Hæc dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.