1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus : Cui similis factus es in magnitudine tua ?
3 ecce Assur quasi cedrus in Libano,pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
4 Aquæ nutrierunt illum ;abyssus exaltavit illum :flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,et multiplicata sunt arbusta ejus,et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
6 Cumque extendisset umbram suam,in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli :et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,et in dilatatione arbustorum suorum :erat enim radix illius juxta aquas multas.