Ezechielis 31:12-18 VULG

12  Et succident eum alieni,et crudelissimi nationum,et projicient eum super montes :et in cunctis convallibus corruent rami ejus,et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ :et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ,et relinquent eum.

13  In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.

14  Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis :quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam,in medio filiorum hominum,ad eos qui descendunt in lacum.

15  Hæc dicit Dominus Deus :In die quando descendit ad inferos, induxi luctum :operui eum abysso,et prohibui flumina ejus,et coërcui aquas multas :contristatus est super eum Libanus,et omnia ligna agri concussa sunt.

16  A sonitu ruinæ ejus commovi gentescum deducerem eum ad infernumcum his qui descendebant in lacum :et consolata sunt in terra infimaomnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano,universa quæ irrigabantur aquis.

17  Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio :et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejusin medio nationum.

18  Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ?ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam :in medio incircumcisorum dormies,cum eis qui interfecti sunt gladio :ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,dicit Dominus Deus.