15 Hæc dicit Dominus Deus :In die quando descendit ad inferos, induxi luctum :operui eum abysso,et prohibui flumina ejus,et coërcui aquas multas :contristatus est super eum Libanus,et omnia ligna agri concussa sunt.
16 A sonitu ruinæ ejus commovi gentescum deducerem eum ad infernumcum his qui descendebant in lacum :et consolata sunt in terra infimaomnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano,universa quæ irrigabantur aquis.
17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio :et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejusin medio nationum.
18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ?ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam :in medio incircumcisorum dormies,cum eis qui interfecti sunt gladio :ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,dicit Dominus Deus.