3 ecce Assur quasi cedrus in Libano,pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
4 Aquæ nutrierunt illum ;abyssus exaltavit illum :flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,et multiplicata sunt arbusta ejus,et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
6 Cumque extendisset umbram suam,in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli :et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,et in dilatatione arbustorum suorum :erat enim radix illius juxta aquas multas.
8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ;abietes non adæquaverunt summitatem ejus,et platani non fuerunt æquæ frondibus illius :omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,et pulchritudini ejus.
9 Quoniam speciosum feci eum,et multis condensisque frondibus,et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatisquæ erant in paradiso Dei.