10 Et stupescere faciam super te populos multos,et reges eorum horrore nimio formidabunt super te,cum volare cœperit gladius meus super facies eorum :et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ.
11 Quia hæc dicit Dominus Deus :Gladius regis Babylonis veniet tibi.
12 In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam :inexpugnabiles omnes gentes hæ,et vastabunt superbiam Ægypti,et dissipabitur multitudo ejus.
13 Et perdam omnia jumenta ejus,quæ erant super aquas plurimas :et non conturbabit eas pes hominis ultra,neque ungula jumentorum turbabit eas.
14 Tunc purissimas reddam aquas eorum,et flumina eorum quasi oleum adducam,ait Dominus Deus,
15 cum dedero terram Ægypti desolatam :deseretur autem terra a plenitudine suaquando percussero omnes habitatores ejus :et scient quia ego Dominus.
16 Planctus est, et plangent eum :filiæ gentium plangent eum :super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,ait Dominus Deus.