13 Et perdam omnia jumenta ejus,quæ erant super aquas plurimas :et non conturbabit eas pes hominis ultra,neque ungula jumentorum turbabit eas.
14 Tunc purissimas reddam aquas eorum,et flumina eorum quasi oleum adducam,ait Dominus Deus,
15 cum dedero terram Ægypti desolatam :deseretur autem terra a plenitudine suaquando percussero omnes habitatores ejus :et scient quia ego Dominus.
16 Planctus est, et plangent eum :filiæ gentium plangent eum :super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,ait Dominus Deus.
17 Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
18 Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti :et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam,cum his qui descendunt in lacum.
19 Quo pulchrior es ?descende, et dormi cum incircumcisis.