26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus :in circuitu ejus sepulchra illius :omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio,quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
27 Et non dormient cum fortibus,cadentibusque, et incircumcisis,qui descenderunt ad infernum cum armis suis,et posuerunt gladios suos sub capitibus suis,et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum :quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris,et dormies cum interfectis gladio.
29 Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus,qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio,et qui cum incircumcisis dormierunt,et cum his qui descendunt in lacum.
30 Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores,qui deducti sunt cum interfectis, paventes,et in sua fortitudine confusi :qui dormierunt incircumcisicum interfectis gladio,et portaverunt confusionem suamcum his qui descendunt in lacum.
31 Vidit eos Pharao, et consolatus estsuper universa multitudine sua,quæ interfecta est gladio :Pharao, et omnis exercitus ejus,ait Dominus Deus.
32 Quia dedi terrorem meum in terra viventium,et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio :Pharao, et omnis multitudo ejus,ait Dominus Deus.