14 Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum : vita vivet, et non morietur.
16 Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet.
17 Et dixerunt filii populi tui : Non est æqui ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est.
18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.
19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
20 Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.