1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus :Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos !nonne greges a pastoribus pascuntur ?
3 Lac comedebatis,et lanis operiebamini,et quod crassum erat occidebatis :gregem autem meum non pascebatis.
4 Quod infirmum fuit non consolidastis,et quod ægrotum non sanastis :quod confractum est non alligastis,et quod abjectum est non reduxistis,et quod perierat non quæsistis :sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor :et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,et dispersæ sunt.
6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus,et in universo colle excelso :et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,et non erat qui requireret :non erat, inquam, qui requireret.
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini.